Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 4: Versus 13

Non enim per legem promissio.Promissiones aliae sunt factae Christo quam Abrahae. Abrahae enim factae sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione aeterna imitantibus eum.Semini ejus.Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahae, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat.
(* Traductions européennes)